라틴어 문장 검색

dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 11:8)
te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 3:4)
si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:5)
'at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:4)
eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:8)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:1)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
Ego solacium relegatarum, ego ultor reversarum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 10:4)
non et clipei dominus septemplicis Aiax Stravit deprensos lata per arva greges, Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes Ausus in arcanas poscere tela deas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 76)
O si neclecti quisquam deus ultor amantis Tam male quaesitas pulvere mutet opes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 845)
quo me fixit Amor, quo me violentius ussit, hoc melior facti vulneris ultor ero:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION