라틴어 문장 검색

acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:3)
reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset, respondente eo per adulationem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:1)
latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:1)
'hi Neronem persequuntur,' alium sciscitantem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:2)
qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:2)
quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:2)
sciscitantes, quis esset - nam ignorabatur - et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:3)
reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 3:1)
hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:3)
Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 15:1)
Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 34:1)
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 22:1)
Hae copiae tam sagaciter solerterque diversis locis insulisque disponebantur, ut hostes, quemnam locum insulamve potissimum adorirentur, ubinamve belli inferendi initium fieret, diu ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.30)
multique, qui jam stipendia fere emeriti fuerant, exigua conducti mercede, apud exercitum diutius manere, et pro patria pugnando vulnera martia pati, haudquaquam ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.38)
'Ambigitur quid enim?
(호라티우스의 첫번째 편지, 189)

SEARCH

MENU NAVIGATION