라틴어 문장 검색

Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:1)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:1)
Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:1)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:2)
aqua totiens ebrius esse potes;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI2)
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta Iam tollas et sis ebria simpliciter.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII4)
Ebrius es:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVI2)
Nec avara servat crastinas dapes mensa, Vescuntur omnes ebrioque non novit Satur minister invidere convivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII17)
Digiti crepantis signa novit eunuchus Et delicatae sciscitator urinae Domini bibentis ebrium regit penem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII6)
Sed ne tempore non tuo disertam Pulses ebria ianuam, videto:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX5)

SEARCH

MENU NAVIGATION