라틴어 문장 검색

Ne exequias quidem inter miserrimos viderem meas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 285:2)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장6)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:5)
illud rogo, legi potius quam scorto cadat.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 7:5)
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)
at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 99:4)
quidam vero disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:3)
Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:1)
hic scortum meum concupivit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:5)
totiens praeter limen immaturas exequias fax cereusque praecessit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:3)
Legi potius quam scorto cadat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.15)
longaeque vivi ducis exequias patris.
(세네카, Phoenissae 97:1)
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION