라틴어 문장 검색

hoc circumsaltante choro temulentus adulter invenit expositum secreti in litoris acta corporis egregii scortum, quod perfidus illic liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권57)
"istum libido foetida per scorta tractum publica luto et cloacis inquinat, dum spurca mendicat stupra."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.80)
Forte habui scortum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 180)
quis devium scortum eliciet domo Lyden?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 118)
"Si pranderet holus patienter, regibus uti nollet Aristippus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 175)
"beatus enim iam cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, dormiet in lucem, scorto postponet honestum officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1815)
milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.19)
pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:22)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:16)
pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:1)
hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 172:3)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장6)
"Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:9)
nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION