라틴어 문장 검색

quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 4:1)
Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:7)
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 8:1)
Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:1)
] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:2)
obsignaram iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 2:1)
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:3)
Quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris et terrarum tam parvam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:6)
sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 1:4)
Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistulas tres tuae benignitatis accepi, unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari prae cura poteram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 5 7:1)
epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:1)
ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:3)
Addebat his et tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION