라틴어 문장 검색

et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 313:1)
munus gladiatorium in honorem patris patruique Carthagine Nova edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his qui aut in honorem ducis aut ex provocatione descendebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha9)
ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 296:1)
nobis, si ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 16:2)
coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 60:1)
invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:1)
ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 187:2)
quam excusationem cum tribuni qui diem dixerant non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 662:1)
et quod proditum memoriae est, xviros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:2)
aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 603:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION