라틴어 문장 검색

illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:1)
Nam uulgus, uti plerumque solet et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio aduersum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장8)
Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장7)
Non est huius animus in recto, cuius acta discordant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:2)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
Sero itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse a puero seditiosus et foro gravis.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 29:3)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
seditiosi pauculi meo iussu occiduntur " ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:3)
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:1)
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
"ille canit, cui me famulari et sumere vittas vestra fides, ipso non discordante, subegit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권66)
pietas incerta vagatur discordantque metus, impellunt credere Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권334)
tantus discordat utrimque clamor, et ad regem, qui deprendere, trahuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권235)
Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION