라틴어 문장 검색

Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:3)
Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum, Caspiaque immensos seducunt claustra recessus, Et polus Assyrias alter noctesque diesque Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda, Oceanusque suus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:44)
linquebant dulces animas item alibi et cum frigida mors anima seduxerit artus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1401)
miseretque pudetque sic Pallas nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7841)
Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de re ad Crassum rettulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:3)
mea mater, tui me miseret, mei piget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:8)
mea mater, tui me miseret, mei piget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:8)
cum haec disseruissem, seducit me Scaptius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:10)
Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:27)
seduxi enim et ad pacem sum cohortatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:5)
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:12)
quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 1:4)
etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
Mate/r, te appello, tu/, quae curam so/mno suspensa/m levas, Neque te/ mei miseret, su/rge et sepeli na/tum - !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:2)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION