라틴어 문장 검색

Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:2)
et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 2:2)
Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:3)
neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:2)
Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non quotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:1)
atque etiam eum datur liquoris facultas ἰχθυοστροφεῖα sedula cura exercentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 3:3)
dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:2)
3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:2)
Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장1)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et vulgatis leviora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장7)
quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque robur subsidio impensius regis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장2)
Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 2:1)
ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni[i]. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION