라틴어 문장 검색

Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 34:1)
"Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:37)
Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 16:2)
Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 15:3)
Haec res sola, etsi ab aliis infortuniis sejungatur, satis injucunda foret;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.20)
Flumine Delaware interposito, duo exercitus sejungebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.20)
Sensu communi utens, munia omnia, ad quae ore uno cives eum vocabant, obire melius potuit, quam si, doctrina excultiore imbutus, populum Americanum risu quateret, res a communi usu plane abhorrentes affectando.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.74)
Civitates, porro, tredecim, loco et rebus sejunctas, ad concordiam et amicitiam revocare haud certe facile fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.122)
Et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:4)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
"Apud hos affectata sunt omnia:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:74)
Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:4)
summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X90)
Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION