라틴어 문장 검색

Vespasianus cum scommate, exonerans enim super sella, ut puto, Deus fio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:29)
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
(불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
(불가타 성경, 집회서, 38장38)
Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장27)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)
Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장21)
Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:3)
Gregorius Papa obsidetur Romae ab Henrico Rege, qui constituerat Papam Guibertum archiepiscopum Ravennatensem, et fecit schisma in Ecclesia, et fuit ibidem coronatus ab eo.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1084 33:1)
epulisque iam repleto resonet Quirite Thybris dominique laeta votis aurea septemgeminas Roma coronet arces.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:4)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
dominum gavisa coronat terra suum, surguntque toris maioribus herbae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:54)
te felix natorum turba coronat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:47)
nunc sociat flores seseque ignara coronat, augurium fatale tori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:72)
grata coronati peragunt convivia Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:182)
Iamque novum fastis aperit felicibus annum ore coronatus gemino;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:275)

SEARCH

MENU NAVIGATION