라틴어 문장 검색

Et iam sortitus Prothous versarat aena casside, iamque locus cuique est et liminis ordo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권150)
sic ait, atque ambos aurata casside ditat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권353)
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권122)
"sic certe paria arma viris, sic exit in auras cassidis aequus apex;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권147)
illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
abiecere madentes, sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam compsit adornavitque iubam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권87)
pariter suspiria fumant, admotaeque nitent aliena in casside cristae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권169)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
magno furor est in sanguine mergi, nec nisi regnantis cervice recumbere tauri, at non semianimi clamore Menoecea lapsus fallit Atys:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권259)
nusquam ardua coni gloria, quique apicem torvae Gradivus habebat cassidis, haud laetum domino ruit omen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권321)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
alii demissa casside, quantum tendere conatus animae valuere sub undis, turpe latent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권111)
Tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti extrahit et torvos laxavit casside vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권241)
interdum cristas hilaris iactare comantis et pictum gemmis galeae iubar, ast ubi pugna cassis anhela calet, resoluto vertice nudus exoritur1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권306)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)

SEARCH

MENU NAVIGATION