라틴어 문장 검색

equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 668:1)
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, dum arescunt mea;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 739)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
dicunt enim, quod virtute alicuius naturae superioris, sive intelligentiae sive stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in inferiori, et tunc inferior nata est mutari ab apprehensione superioris, et sic fieri fascinationem, et quod dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non est medium, non dicunt intelligi semper de immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et inferioris, ponentes exemplum de eo quod prius inductum est, quia organum imaginationis non est immediatum vasis seminariis et tamen imagine mulieris concepta extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter praecipiens et id cui praecipitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:3)
et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION