라틴어 문장 검색

Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:3)
Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 55:1)
Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re docet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 6:1)
Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 1:1)
Tamen Cato, in oratione quam De Sacrificio Commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 4:1)
Suspiciosum enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 9:1)
M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 11:1)
Quod Cato dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 19:1)
M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 3:1)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)
M. Cato Pro Se contra C. Cassium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 4:1)
Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:1)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 11:1)
Atqui Cato De Re Rustica:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION