라틴어 문장 검색

eo provectas Romanorum cupidines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem impollutam relinquant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장2)
Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장2)
quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque robur subsidio impensius regis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장2)
Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장1)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
namque Otho pueritiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장8)
ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장7)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris imperio moderatior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장4)
Tampius Flavianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio meminisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장3)
Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장1)
huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:1)
ineunte adulescentia amatus est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit Plato in symposio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION