라틴어 문장 검색

Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
Tampius Flavianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio meminisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장3)
sed in senecta sinistro minus uidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:2)
nam sub natalem suum plerumque languebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:2)
apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:1)
teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 7:2)
και` συ` τέκνον τῆσ ἀρχῆσ ἡμῶν παρατρώξηͺ. sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum uerum in senecta:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:10)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
Vera dicere videbatur, et spes languentis quoque erexerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 7:1)
Increscunt matrum gemitus et fortia languent corda patrum;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 339:1)
sors superest, date fallaci pudibunda senectae exitia indecoresque obitus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 851:1)
languentisque movet frustra conamina dextrae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 43:1)
ante precor, nostrae tandem iam parce senectae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 497:1)
tam largus honos, tam mira senectae maiestas infusa;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 575:2)
'genitor, turpi durare senecta quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 324:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION