라틴어 문장 검색

deductio intellectualis ad sensibile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:31)
secundae deducunt non-sensibile ad sensibile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:2)
Eae deducunt non-sensibile ad sensibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 379:3)
1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adjiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo provocare et ferire possit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 381:1)
Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:11)
Coacervatio autem materiae et rationes ejus deducuntur ad sensibile per pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:1)
deducunt enim non-sensibile ad sensibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:2)
Quare de deductionibus non-sensibilis ad sensibile, haec dicta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 398:3)
Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:2)
At postquam limites suos coepissent proferre et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum corruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:9)
Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:10)
Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:4)
Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
(불가타 성경, 나훔서, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION