라틴어 문장 검색

idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est ut morum disciplinaeque Romanae penes regimen, senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 88:1)
omnes centuriae iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 332:3)
plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 152:2)
in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 112:1)
M. Valerium consulem omnes centuriae dixere, senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 134:1)
populus nihilo minus suffragia inibat, et ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 165:2)
omnes quae supererant centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:5)
cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:2)
qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:2)
eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 298:2)
eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 117:2)
iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 260:1)
cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 311:1)
post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus neque ego vestros inquit mores consul ferre potero neque vos imperium meum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:2)
tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut seniorum citaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION