라틴어 문장 검색

Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:1)
Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:3)
ecce intuetur partem septentrionis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:2)
rursus ad septentriones vertit aspectum;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:6)
It tantus ad aethera clamor, Quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae Rupibus incubuit, curvato robore pressae Fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:61)
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos, Primus in Epirum Boreas agat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:11)
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris, Cum medium nubes Borea cogente sub axem Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:37)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus Rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:71)
Ausoniam qua torquens frugifer oram, Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro Appulus Hadriacas exit Garganus in undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:2)
Noton altera Phoebi, Altera pars Borean diducta luce vocabat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:50)
Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:6)
Nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque In fluctus Cori frangit mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:9)
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor Ut videre duces, purumque insurgere coelo Fracturum pelagus Borean, solvere carinas, Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae Permixtas habuere diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION