라틴어 문장 검색

Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 1:1)
sic septingentis erravit circiter annis lubricaque et semper dubitans quae forma placeret imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2146)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:1)
Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 441:3)
caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:1)
ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:2)
Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 470:1)
Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 478:1)
Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 587:2)
D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 620:1)
ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 251:1)
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 530:3)
ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION