라틴어 문장 검색

Orta hinc et hinc tam gravi contentione, his transire volentibus, illis econtra transitum prohibentibus, et adhuc praevalentibus, septingenti Turci, qui ab Antiochia acciti exierant, videntes constantiam et defensionem suorum in ponte, in equis celerrimis nimium bello animati advolantes, vada praeoccupant, ne quispiam Christianorum transeundi licentiam obtineat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:1)
His ultra flumen fugatis, praedam de armentis cum camelo uno abduxit, et ad praesidium novum, quod firmaverat, in victoria hac reversus [0464B] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:4)
Haec duce monente et exhortante, septingenti equites viri praeliatores eliguntur, quos tamen res prorsus latebat praeter aliquos primores exercitus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:1)
Hi autem, ut hostes a longe speculantur, reditum parant, ad septingentos socios laxis frenis revolant, rem ut erat aperientes, sed omnem terrorem bono solamine adimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:8)
- Pontificis sermone peregrini roborati, septingentos hostium palam triumphant, sectisque cervicibus dehonestant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 123:2)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)
Et ecce universae nationes regni illius, et principes praedicti, per regionem Armeniae, Syriae, Romaniae, dispersi, in armis et copioso apparatu ad castrum Sooch convenerunt, habentes ducenta millia equitum bellatorum absque exiguo vulgo et femineo sexu, absque jumentis et camelis, et caeteris animalibus, quae nullo numero poterant conputari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:2)
Hic suo in unum collecto exercitu, viam juxta onera curruum et sarcinas jumentorum et camelorum diebus multis morabatur, donec terram et civitatem Rohas ingressus est, ubi per aliquot dies remoratus, pernoctavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:5)
Quos fortiter assiliens, et cum eis in arcu Armeniorum et lancea Gallorum [0485D] dimicans, usque ad castra Corbahan in fugam remisit, spolia, nempe camelos et jumenta cum rebus necessariis praemissa, in civitatem Rohas adducens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:3)
Unde vespere jam terras operiente, ex ipsius consilio decretum est ut Godefridus et Robertus Flandrensis septingentos milites illustres de exercitu assumerent, et, Turcis per moenia diffusis nuncque domesticae curae intentis, in umbra noctis versus montana iter insisterent, quasi ad insidias profecturi aliquorum de exercitu Corbahan ad urbem praecedentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:5)
His vero septingentis in obscuro noctis jam versus montana gradientibus per loca invia et vix commeabilia, per angustas fauces, conductu Boemundi, nuper facti Christiani, Godefridus [0488D] dux universis haec firmiter injunxit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:6)
His ita in gladio prostratis, per posticum quoddam, quod in montanis erat juxta eumdem locum quo ascenderant, subito fractis seris plurima manus ex septingentis immissa est, cornibusque fortiter intonantes, Godefridum, Robertum et caeteros comprimores advocant, quatenus ad auxilium intromissis quantocius properantes urbem penetrent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:4)
Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:3)
pro capite unius asini, equi, bovis, cameli, byzantius unus dabatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:8)
Dux vero Godefridus, ut aiunt qui adfuerunt, quindecim marcas argenti pro carnibus vilissimi cameli expendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION