라틴어 문장 검색

Ceterum in contextu idem est pondus malabathri quod trifolii.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).969)
seu fata vocabant seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis, ex illo, quocumque vagos impegit Erinys, grandinis aut morbi ritu per devia rerum, praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:51)
series his fontibus Aelia fluxit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae27)
gaudia quae rursus, cum post victricia tandem classica sidereas ferratum pectus in ulnas exciperes, castae tuto per dulcia noctis otia pugnarum seriem narrare iuberes!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae105)
nec tantam vilior unda promeruit gentis seriem:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:8)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
hic elementorum seriem sedesque paternas insignibat acu, veterem qua lege tumultum discrevit Natura parens et semina iustis discessere locis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:132)
Glaucum series extrema biformem accipit et certo mansurum Protea vultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:7)
hic illi mansere viri, quos mutua virtus legit et in nomen Romanis rebus adoptans iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:182)
sed densior instat gestorum series laudumque sequentibus undis obruimur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:72)
Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti praecepit ea, quae paulo ante rettulimus?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:2)
neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 1:4)
At Romae commota principis domo, ut series futuri in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius postulatur accusante Domitio Afro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장1)
iam vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 3:1)
iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION