라틴어 문장 검색

etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:2)
utque solebamus consumere longa loquendo tempora, sermoni deficiente die, sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, et peragant linguae charta manusque vices, quod fore ne nimium videar diffidere, sitque versibus hoc paucis admonuisse satis, accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1313)
et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:3)
neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu sermone consilio scribere loqui volvere libet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 14:4)
Constat quippe juxta Boetium ac Platonem cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:20)
Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:22)
Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:5)
iam tum canities animi, iam dulce loquendi pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:10)
"At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:49)
nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 3:2)
Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset" . . . Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et Teneo te inquit qualem speraveram:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:6)
Non illos citharae, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi materia est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:5)
" Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:21)
In quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:1)
Quomodo Nature subiectus sermo stupescit, Dum temptat diuina loqui, uiresque loquendi Perdit et ad ueterem cupit ille recurrere sensum, Mutescuntque soni, uix barbutire ualentes, Deque suo sensu deponunt uerba querelam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION