라틴어 문장 검색

8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:2)
Post brumam parum recte seritur, pessime vere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:1)
quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:2)
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:1)
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:1)
Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduoaut quinque diebus requieverit, spargi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:3)
Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:1)
Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:4)
Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:7)
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:1)
quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:2)
In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:2)
nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:3)
Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:4)
Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION