라틴어 문장 검색

4. Quatenus vero ad legationem papae, quae per Adrianum de Castello Italum missa est (quaeque illis temporibus magis forsitan futura fuisset efficax), sero illa advenit, si legatio ipsa spectatur, sed satis in tempore pro commodo legati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:1)
Itaque nil hostile nisi sero nimis metuentes, eos in oppidum suum admiserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:10)
Quare diversis passionibus distractus, ex altera parte metu ne re res palam fieret, tyrannique insidiis rursus exponerer, ex altera parte dolore et indignatione quod ignotus in tam vili et abiecta vitae conditione degerem, decrevi mecum mortem tyranni opperiri, et tunc me in manus sororis meae, quae proximi haeres esset, committere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:17)
Dux etiam Buckinghamiae cum multis viribus fortibus et primariis arma sumpserant, neque ipse adventum regis aut camerarii profectionem opperiens, sed corpus quoddam copiarum ex sese conficiens quo meritum suum extolleret, regi significans se paratum atque in armis esse, et eius mandata expectare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:7)
Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:6)
Hoc vero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationum et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inventa, seram esse et praeposteram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:5)
vel etiam (in particulari) quid habeat lac butyri, quid coaguli, quid seri, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:3)
Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:11)
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix, Agnouitque citi redeuntis nocte mariti Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero, Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:11)
Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum Presumptiuarum stultum piguisse suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:20)
Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras.
(불가타 성경, 집회서, 28장28)
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장38)
Facili quae sera solebat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 4:1)
Nec lucida uellera Serum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION