라틴어 문장 검색

quaenam ista iocandi saevitia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:15)
tot translata iugis summisit colla, vetustum servitium semperque novum, nec destitit umquam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:25)
ipsi quin etiam tali consorte fremebant regales famuli, quibus est inlustrior ordo servitii, sociumque diu sprevere superbi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:89)
considunt apices gemini dicionis Eoae, hic cocus, hic leno, defossi verbere terga, servitio, non arte pares, hic saepius emptus, alter ad Hispanos nutritus verna penates.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:208)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
Adseritur ferro captivum vulgus, et omnes diversae vocis populi, quos traxerat hostis servitio, tandem dominorum strage redempti blanda cruentatis adfigunt oscula dextris desertosque lares et pignora laeta revisunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:243)
"non me latet, inclite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:66)
si metuis, si prava cupis, si duceris ira, servitii patiere iugum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:142)
cui tanta potestas in me saevitiae?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:37)
simulare fidem sensusque minaces protegere et blando fraudem praetexere risu, plenus saevitiae lucrique cupidine fervens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:44)
tu neque vesano raptas venalia curru funera nec vanam corpus meditaris in unum saevitiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:55)
sine caede subactus servitio Boreas exarmatique Triones.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:116)
hic fascibus expulit ipsis servitium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:165)
Fallitur egregio quisquis sub principe credit servitium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:63)
semper placidis te moribus egit servavitque piam victis nec polluit umquam laurum saevitia.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION