라틴어 문장 검색

Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
ille qui nutat obsequiis, oneri servitutis addicitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:5)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
et cur hujus servituti non Cham qui peccavit, sed filius ejus addicatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 1:3)
Deinde qua ratione cum filius ejus Cham peccaverit, non ipsum sed filium ejus servituti addixit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:7)
quoniam improbitatis commune consortium est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:11)
Quod igitur pro patris solvit improbitate, sine dubio et pro sua solvit, culpae ejus reus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:12)
Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, ni potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 8:1)
Servitus quid sit ignorant, omnes generoso semine procreati, iudicesque etiam eligunt diuturno bellandi usu spectatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION