라틴어 문장 검색

ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:1)
omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:4)
certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream domum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:3)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
atque ubique aut superatus aut proditus salutem sibi et milies sestertium a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 2:2)
conuictus quoque dicitur ducenta sestertia expressisse iuueni, cui latum clauum aduersus patris uoluntatem impetrarat, eoque nomine grauiter increpitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 3:4)
'quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:5)
in omne hominum genus liberalissimus expleuit censum senatorium, consulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentauit, plurimas per totum orbem ciuitates terrae motu aut incendio afflictas restituit in melius, ingenia et artes uel maxime fouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 17장 1:1)
Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:2)
expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:5)
Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:3)
haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precari centum desine:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 239)
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamvis saevus et indomitus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1031)
Videt ridetque Philippus,et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0751)
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum.
(호라티우스의 두번째 편지, 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION