라틴어 문장 검색

in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
Immo in lancibus, quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 390)
sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντάμοιρον dicunt quinque, perfectum sex.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장23)
rotae, quae erunt in raeda, sint latae per medium diametrum pedum quaternum [et sextantes], ut, cum finitum locum habeat in se rota ab eoque incipiat progrediens in solo viae facere versationem, perveniendo ad eam finitionem, a qua coeperit versari, certum modum spatii habeat peractum pedes XII S. His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partem interiorem tympanum stabiliter includatur habens extra frontem suae rotundationis extantem denticulum unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장3)
Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장9)
Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:2)
unius deinde denarii pondus dividi a me in sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo quem ὀβολόν appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 4:3)
166, 2 in sex partes [id est sextantes], ut idem in sextante denarii habeam, Targa cum Lind.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).814)
Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi lancem putet, ut terram et maria deprimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION