라틴어 문장 검색

cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:4)
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 9:5)
Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:1)
a, mea contemptus quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia verba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque voles fugient tibi verba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 510)
frenato-que singultu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:2)
singultibus artum exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent undantem fletu galeam, eum multa gementi pone gravis curvas perfringit lancea costas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권248)
ille dolori pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum conruit, extremisque animae singultibus errans alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis, excussae procerum mentes, turbataque mussant concilia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권37)
illi, quis ferrum modo, quis mors ipsa placebat, dant gemitus fractaque labant singultibus ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권10)
Dicenti maduere genae, vultumque per omnem pallor iit, vocisque repens singultus apertum intercepit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권171)
illa volans, ceu vis non ulla moretur obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit, arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum, eruptusque sinus vicit cruor, occidis audax, occidis Aonii puer altera cura Lyaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권335)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 117:1)
cum enim nomen est, 'sibilus' dicimus, ut nam neque me tantum venientis sibilus austri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2112)

SEARCH

MENU NAVIGATION