라틴어 문장 검색

Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen ad aquam inquirendam proficisci iubet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37716)
si meridiem attenderit, Africam dicit siccitate et serpentibus posse laborare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27228)
dicimus autem et 'has novales' et 'haec novalia'. proprie novales sunt tunc primum arva proscissa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 712)
et qui proscisso quae s. a. t. propria voce usus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 971)
cum enim primo agri arantur, quando duri sunt, proscindi dicuntur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 972)
inri- gare autem nonnisi nimiae siccitatis est, sicut siccare etiam aut ex magnis pluviis aut ex fluminis eruptione compellimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1063)
aspera lingva sci- licet ex nimia siccitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5082)
"Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:9)
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:1)
neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si orationis est siccitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:3)
summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:5)
ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:3)
adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:4)
Et quomodo siccitas perseverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:4)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)

SEARCH

MENU NAVIGATION