라틴어 문장 검색

pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex et Vangio ac Sido sorore Vannii geniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장2)
regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장5)
adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장8)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortis deflebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장3)
pleraque vulnera feritate et saevitia trunco iam corpori adiecta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장13)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissior patientior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장5)
Sido atque Italicus Suebi cum delectis popularium primori in acie versabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장8)
tum confossum laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장7)
sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:6)
tum levatos onere stipites truncosque arborum haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 12:3)
quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidam arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION