라틴어 문장 검색

Quinetiam in aliorum notam haec fortunae collatio magis incurrit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:4)
Verum est collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur, id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris quas excisas vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 5:5)
Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:23)
Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장45)
Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장43)
quae diatessaron est modulatio, epitrita conlatione componitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:36)
Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:7)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
Quod ex collatione temporalium clarius liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:5)
— Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:7)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 28:5)
Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:4)
Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장3)
Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION