라틴어 문장 검색

Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:1)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Quippe ubi nulla est multitudo rerum, imo penitus nulla multitudo, nulla pluralitas, nulla diversitas, quomodo multitudo personarum, aut ulla earum diversitas erit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:3)
Substantia est, quae omnibus accidentibus possit esse subjectum, albedo autem nullis accidentibus subjecta est, albedo igitur substantia non est. Ipse quoque Augustinus hanc usitatam et propriam significationem substantiae aperte profitetur in VII de Trinitat. lib., cap. 4 et 5, his quidem verbis de Deo disputans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:6)
Unde si hujus partis significationem attendamus, per eam cujusque constructionis sensum infra ambitum contineri vel coerceri temporis, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari, quas demonstrare volumus, temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:16)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Oportet itaque cum ad singularem divinitatis naturam quascunque dictiones transferimus, eas in quamdam singularem significationem seu etiam institutionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:18)
Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:11)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)
Quanto magis ergo illius singularis, et summi boni tractatores singularia verba quaedam habere oportuit, aut ad quamdam illa detorquere significationem, quibus id quod singulare est singulariter profertur, nec publicis et vulgaribus locutionibus illud ineffabile, illud incomprehensibile coercetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:5)
Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non dicatur una esse persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:7)
XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:1)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Nisi enim prima sit persona, quae scilicet loquitur, quomodo erit secunda, ad quam videlicet sermo loquentis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION