라틴어 문장 검색

Et non solum tuum silentium serva,sed etiam aliorum expecta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 101:10)
Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensuet voluntate aliorum senium dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:1)
"Sitibi ipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:15)
Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:23)
De silentio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 42:1)
Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:4)
Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:6)
Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:14)
Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:15)
Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:16)
Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam revertentem vidit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:19)
Moritur vox silentio, si non confiteatur Deo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:11)
Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 9:1)
Cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans, resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat, et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere, quam nostrorum laetitiam, horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi, succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti, sed superruentium collisi ponderibus, cruciatus alto silentio perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 10:1)
Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION