라틴어 문장 검색

his adicitur quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 2:1)
non enim potest umquam civicis pectoribus elabi, quem te quantumque nuper omnis aetas ordo sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interiectis aequoribus in adversum perambulatis et vix duodeviginti equitum sodalitate comitatus aliquot milia Gothorum non minus die quam campo medio, quod difficile sit posteritas creditura, transisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 3:2)
1 dixerunt nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:2)
quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
linquunt flentes dilecta locorum otia cana Pales Silvanusque arbiter umbrae semideumque pecus, migrantibus adgemit illis silva, nec amplexae dimittunt robora Nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권32)
Silvani vocem eam creditam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 66:2)
ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 212:1)
multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 661:2)
tum ex iis qui magistratus non cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam coronam accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 298:2)
sex civicas coronas accepi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:3)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
certumst, Silvano potius credam quam Fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 68)
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1081)
verum hic adulescens multo Vlixem anteit * qui ilico errat intra muros civicos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION