라틴어 문장 검색

nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:29)
sunt igitur solida pollentia simplicitate, quorum condenso magis omnia conciliatu artari possunt validasque ostendere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:8)
sunt igitur solida primordia simplicitate, quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:3)
non ex illorum conventu conciliata, sed magis aeterna pollentia simplicitate, unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit natura reservans semina rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:4)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:3)
Has copias fortasse putat aliquis divinae illi simplicitati praeferendas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:1)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma- lignus interpres nec epigrammata mea scribat:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr4)
Si quis erit raros inter numerandus amicos, Quales prisca fides famaque novit anus, Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae Artibus et vera simplicitate bonus, Si quis erit recti custos, mirator honesti Et nihil arcano qui roget ore deos, Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIX1)
Instanti, quo nec sincerior alter habetur Pectore nec nivea simplicitate prior, Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae Et victura petis carmina, da quod amem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII1)
Prudens simplicitas, pares amici;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII6)
' Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos, Qui scis Romana simplicitate loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XX9)
nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiverunt, tertium eorum qui evitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4262)

SEARCH

MENU NAVIGATION