라틴어 문장 검색

manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:5)
eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:7)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:3)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:2)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:5)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:3)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:7)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:4)
alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:6)
sinapi super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:3)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
alumen Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris].
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:4)
Reprimunt alumen et scissile, quod *σ*χ*ι*σ*τ*ο*ν uocatur, et liquidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:8)
sulpur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 4장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION