라틴어 문장 검색

Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 17:1)
solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:5)
Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii firmitate plena conexae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 21:3)
et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus multis et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:3)
Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:3)
Solque sublimior, decurso Leone, ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatos inedia, sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 7:1)
Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:3)
fluentum Limite non uno querit uterque siti.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:3)
sitis arida ceruum Huc rapit, haurit aquas, se speculatur aquis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:2)
Regius hunc pincerna regit, cor cuius adurit Auri dira sitis, qui parat ense nefas.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:4)
Gaudet eques uicisse putans, spernitque bubulcum, Sudoremque suum tergit ab ore suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:43)
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui:
(아풀레이우스, 변명 53:1)
dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
(아풀레이우스, 변명 57:11)
enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
"creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam."
(아풀레이우스, 플로리다 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION