라틴어 문장 검색

Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:3)
sed contra, quo magis vergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:3)
verum in quali situ et natura soli hujusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmativae subjungere negativam, non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:5)
De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 98:1)
Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:3)
et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moveatur quam solebat, propter diminutam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:5)
Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem, absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:7)
Fuga vero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:22)
14. Sit Motus Decimus Quartus, Motus Configurationis, aut Situs;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:1)
per quem corpora appetere videntur, non coitionem aut separationem aliquam, sed situm, et collocationem, et configurationem cum aliis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:2)
Hoc vero plerunque in figuris et situ vasorum consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:3)
Invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est quam in plano.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:5)
Hoc vero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:4)
Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:5)
Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION