라틴어 문장 검색

consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 484:1)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
quae in tergum meum ne veniant, male formido, si era mea sciat tam socordem esse quam sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 23)
Eu edepol res turbulentas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1228)
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 52)
credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi, quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4326)
quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION