라틴어 문장 검색

Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato, ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:4)
Qui secretarius officio legationis assumpto, sociali fide confracta, amantis sibi nomen assumpsit ac pro se ipso coepit sollicitus esse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:3)
Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:3)
Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:6)
Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:2)
Dum veritatem quaerere pertinax Ignota pandis, sollicitus parum Utcunque stet commune vulgi Arbitrium et popularis error.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:4)
Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyaeo.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:1)
Quanquam res agitur solleni seria pompa, Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:7)
aspice, Caesar, Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae Munera deducunt:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:2)
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
de carminis elegantia, potius quam argumento soliciti.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:2)
Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:5)
Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, gaudeat alter pro altero;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:2)
quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION