라틴어 문장 검색

Tuorum igitur verborum non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:5)
Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 15:2)
Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:6)
Interpretatio autem vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur, quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse in ipsis rerum definitionibus adhibenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:24)
Unde cunctis liquide constat interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur definitionis inducta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:25)
Dura mihi plurimum videtur interpretatio vestra;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 50:2)
Praeterea, si coamantem somnium repraesentet amanti, oritur inde amor et ortus sumit augmenta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:11)
et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:7)
ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum diminutione naturalium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:9)
Gramatice tractus pertractat apostata noster, Pigrius in dictis torporis somnia passus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:5)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Sic casus varios terroris somnia monstrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:9)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:1)
- Somnium cujusdam militis de duce.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION