라틴어 문장 검색

Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine, vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 1:3)
eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 2:9)
Nam si expergiscitur, adhibere ei, ut sopito, supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:6)
item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:8)
Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, . Si discussum his non est, utendum est cursu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 2:3)
si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:6)
sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:8)
idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 4:2)
**itemque lassitudine et frigore.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:8)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:3)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
surgite sopitae, quas obruit ambitus, artes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:140)
Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus neglectumque diu deposuisset opus, lugebant erepta sibi solatia Nymphae, quaerebant dulces flumina maesta modos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:1)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
Coeperat humanos alto sopire labores nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:190)

SEARCH

MENU NAVIGATION