라틴어 문장 검색

"ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit, condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit, effigians quod morbus edat, quod crimine multo sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 138)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor nascitur aut primae violatur origine venae, sed dum liventes liquor incorruptus harenas praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 195)
non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas velle aliud flexosque animi convertere sensus, atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1183)
squalentibus unum contentum spinis reptasse per ardua saxa, porro alium campo sese indulsisse sinistro;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1215)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
"sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet, inflatur ira, solvitur libidine, plerumque felle tincta livores trahit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1198)
nam cor vitiorum stercore sordet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1253)
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:3)
huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:4)
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:4)
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.32)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION