라틴어 문장 검색

non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas velle aliud flexosque animi convertere sensus, atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1183)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
"sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet, inflatur ira, solvitur libidine, plerumque felle tincta livores trahit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1198)
"inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura in carnis usum mille quaeruntur dolis, luxus vorandi carnis arvinam fovet, carnis voluptas omne per nefas ruit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1200)
"hinc nos et ipsum non perire credimus corpus, sepulcro quod vorandum traditur, quia Christus in se mortuum corpus cruci secum excitatum vexit ad solium Patris, viamque cunctis ad resurgendum dedit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1256)
"ignibus vorabere damnatus et favilla iam tenuis fies."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1340)
prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.28)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1108)
nam cor vitiorum stercore sordet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1253)
Quo pacto ex iure hesterno panem atrurn vorent;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 414)
ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:12)
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.32)
maiora minorave fama, cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 112)
"pretium aetas altera sordet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 185)

SEARCH

MENU NAVIGATION