라틴어 문장 검색

talem eum centurio trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장5)
ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit quam os eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장6)
hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora influxit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:2)
nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 4:1)
est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:2)
ad duodecimum a Cremona (locus Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium imminentibus viae lucis occultos componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장4)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
huc introire nisi necessario et caste religio est, concepta opinione ueteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus obiciatur, sed et mox confirmata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 6장 1:2)
Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares uiros hasta pura donauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:1)
quidam tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 2:3)
nec minus libido propter exoletorum et spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus ferebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:2)
spadonum, qui residui apud mangones erant, pretia moderatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:6)
in his erant liberi regis et, quae educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 26:2)
Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION