라틴어 문장 검색

sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
cuius si tantisper summoveant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter quam oculariter intuentur, dicant velim in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 4:2)
Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito inlustris et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maxumus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit, insuper praedicans, quod plurimos iuvenum nec senum paucos vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:3)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
o ubi purpureo suffusus sanguine candor sidereique orbes radiataque lumina caelo et castigatae collecta modestia frontis ingenuique super crines mediisque decorae margo comae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus17)
mox turba vagorum semideum et summis cognati nubibus Amnes et compressa metu servantes murmura Venti aurea tecta replent, mixta convexa deorum maiestate tremunt, radiant maiore sereno culmina et arcano florentes lumine postes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권69)
sublimis agebat, dulce rubens viridique genas spectabilis aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권121)
dixit, et os fletu paene inviolabile tinctus extemplo Nemeen radiante per aera saltu ocior et patrio venit igne suisque sagittis, ipse olim in terris, caelo vestigia durant, claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권149)

SEARCH

MENU NAVIGATION