라틴어 문장 검색

nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique suo celo, ni prius inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
(단테 알리기에리, Epistolae 88:6)
quia non ad speculandum, sed ad opus inventum est totum et pars. 41.
(단테 알리기에리, Epistolae 109:2)
quia, ut ait Philosophus in secundo Methaphysicorum, "ad aliquid et nunc speculantur practici aliquando".
(단테 알리기에리, Epistolae 109:4)
Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:10)
quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:12)
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:2)
Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:7)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)
"Nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu."
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:3)
Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 4:2)
Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 4:1)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
Saecula Romanos numquam tacitura labores Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni Orbe ratem, Phariamque fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:50)
'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, ἀπο` τοῦ σκεπάζειν. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 453)
qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4692)

SEARCH

MENU NAVIGATION